monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XIII <<<     >>> XV

Caput XIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Huic igitur cupiditati melius resistitur sine dubitatione quam ceditur. Tanto enim quisque est Deo similior, quanto et ab hac inmunditia mundior. Quae in hac vita etsi non funditus eradicatur ex corde, quia etiam bene proficientes animos temptare non cessat: saltem cupiditas gloriae superetur dilectione iustitiae, ut, si alicubi iacent quae apud quosque improbantur, si bona, si recta sunt, etiam ipse amor humanae laudis erubescat et cedat amori veritatis.
2 Tam enim est hoc vitium inimicum piae fidei, si maior in corde sit cupiditas gloriae quam Dei timor vel amor, ut Dominus diceret: "Quo modo potestis credere gloriam ab invicem expectantes et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes?"
Item de quibusdam, qui in eum crediderant et verebantur palam confiteri, ait evangelista: "Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei."
Quod sancti apostoli non fecerunt; qui cum in his locis praedicarent Christi nomen, ubi non solum improbabatur (sicut ille ait: Iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur), verum etiam summae detestationis habebatur, tenentes quod audierant a bono magistro eodemque medico mentium: "Si quis me negaverit coram hominibus, negabo eum coram patre meo, qui in caelis est, vel coram angelis Dei," inter maledicta et opprobria, inter gravissimas persecutiones crudelesque poenas non sunt deterriti a praedicatione salutis humanae tanto fremitu offensionis humanae.
3 Et quod eos divina facientes atque dicentes divineque viventes debellatis quodam modo cordibus duris atque introducta pace iustitiae ingens in ecclesia Christi gloria consecuta est: non in ea tamquam in suae virtutis fine quieverunt, sed eam quoque ipsam ad Dei gloriam referentes, cuius gratia tales erant, isto quoque fomite eos, quibus consulebant, ad amorem illius, a quo et ipsi tales fierent, accendebant.
4 Namque ne propter humanam gloriam boni essent, docuerat eos magister illorum dicens: "Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in caelis est." Sed rursus ne hoc perverse intellegentes hominibus placere metuerent minusque prodessent latendo, quod boni sunt, demonstrans quo fine innotescere deberent: "Luceant", inquit, "opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est."
5 Non ergo ut videamini ab eis, id est hac intentione, ut eos ad vos converti velitis, quia non per vos aliquid estis; sed ut glorificent patrem vestrum, qui in caelis est, ad quem conversi fiant quod estis.
6 Hos secuti sunt martyres, qui Scaevolas et Curtios et Decios non sibi inferendo poenas, sed inlatas ferendo et virtute vera, quoniam vera pietate, et innumerabili multitudine superarunt. Sed cum illi essent in civitate terrena, quibus propositus erat omnium pro illa officiorum finis incolumitas eius et regnum non in caelo, sed in terra; non in vita aeterna, sed in decessione morientium et successione moriturorum: quid aliud amarent quam gloriam, qua volebant etiam post mortem tamquam vivere in ore laudantium?